CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 47
 
1 Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle se de iis rebus, quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent, agere cum eo: uti aut iterum conloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, ex suis legatis aliquem ad se mitteret.

2 Conloquendi Caesari causa visa non est, et eo magis, quod pridie eius diei Germani retineri non potuerant, quin tela in nostros coicerent.

3 Legatum ex suis sese magno cum periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturum existimabat.

4 Commodissimum visum est C. Valerium Procillum, C. Valerii Caburi filium, summa virtute et humanitate adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco civitate donatus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanis causa non esset, ad eum mittere, et una M. Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur.

5 His mandavit, ut, quae diceret Ariovistus, cognoscerent et ad se referrent.

6 Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit: quid ad se venirent? an speculandi causa? Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.

1
Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit:
   velle se de iis rebus,
      quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent,
   agere cum eo:
   uti aut iterum conloquio diem constitueret
   aut,
      si id minus vellet,
   ex suis legatis aliquem ad se mitteret.

2
Conloquendi Caesari causa visa non est, et eo magis,
   quod pridie eius diei Germani retineri non potuerant,
      quin tela in nostros coicerent.

3
   Legatum ex suis sese magno cum periculo ad eum missurum
   et hominibus feris obiecturum
existimabat.

4
Commodissimum visum est C. Valerium Procillum,
                                                  C. Valerii Caburi filium,
                                        summa virtute et humanitate adulescentem,
   cuius pater a C. Valerio Flacco civitate donatus erat,
   et propter fidem
   et propter linguae Gallicae scientiam,
      qua multa iam Ariovistus longinqua consuetudine utebatur,
   et quod in eo peccandi Germanis causa non esset,
ad eum mittere, et una M. Metium,
   qui hospitio Ariovisti utebatur.

5
His mandavit,
   ut,
      quae diceret Ariovistus,
   cognoscerent
   et ad se referrent.

6
  
Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset,
exercitu suo praesente conclamavit:
   quid ad se venirent?
   an speculandi causa?
Conantes dicere prohibuit
et in catenas coniecit.