1 Multa a Caesare in eam
sententiam dicta sunt, quare negotio desistere non posset: neque suam
neque populi Romani consuetudinem pati, ut optime meritos socios desereret,
neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi Romani.
2 Bello superatos esse Arvernos et Rutenos a Q. Fabio Maximo, quibus populus Romanus ignovisset neque in provinciam redegisset neque stipendium imposuisset. 3 Quodsi antiquissimum quodque tempus spectari oporteret, populi Romani iustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium senatus observari oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello victam suis legibus uti voluisset. |
1 Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt, quare negotio desistere non posset: neque suam neque populi Romani consuetudinem pati, ut optime meritos socios desereret, neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti quam populi Romani. 2 3 |