CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 43
 
1 Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic locus aequum fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat.

2 Eo, ut erat dictum, ad conloquium venerunt. Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus CC ab eo tumulo constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt.

3 Ariovistus, ex equis ut conloquerentur et praeter se denos ad conloquium adducerent, postulavit.

4 Ubi eo ventum est, Caesar initio orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit, quod rex appellatus esset a senatu, quod amicus, quod munera amplissime missa; quam rem et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis consuesse tribui docebat;

5 illum, cum neque aditum neque causam postulandi iustam haberet, beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum.

6 Docebat etiam, quam veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum Haeduis intercederent,

7 quae senatus consulta, quotiens quamque honorifica in eos facta essent, ut omni tempore totius Galliae principatum Haedui tenuissent, prius etiam quam nostram amicitiam adpetissent.

8 Populi Romani hanc esse consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere, sed gratia, dignitate, honore auctiores velit esse; quod vero ad amicitiam populi Romani attulissent, id iis eripi quis pati posset?

9 Postulavit deinde eadem, quae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum inferret, obsides redderet, si nullam partem Germanorum domum remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire pateretur.

1
Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis.
Hic locus aequum fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat.

2
Eo,
   ut erat dictum,
ad conloquium venerunt.
Legionem Caesar,
   quam equis devexerat,
passibus CC ab eo tumulo constituit.
Item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt.

3
Ariovistus,
   ex equis ut conloquerentur
   et praeter se denos ad conloquium adducerent,
postulavit.

4
  
Ubi eo ventum est,
Caesar initio orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit,
   quod rex appellatus esset a senatu,
   quod amicus,
   quod munera amplissime missa;
quam rem et paucis contigisse et pro magnis hominum officiis consuesse tribui docebat;

5
  
illum,
      cum neque aditum neque causam postulandi iustam haberet,
   beneficio ac liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum.

6
Docebat etiam,
   quam veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum Haeduis intercederent,

7
   quae senatus consulta,
   quotiens
   quamque honorifica in eos facta essent,
   ut omni tempore totius Galliae principatum Haedui tenuissent,
      prius etiam quam nostram amicitiam adpetissent.

8
   Populi Romani hanc esse consuetudinem,
      ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere,
      sed gratia, dignitate, honore auctiores velit esse;
      quod vero ad amicitiam populi Romani attulissent,
   id iis eripi quis pati posset?

9
Postulavit deinde eadem,
   quae legatis in mandatis dederat:
   ne aut Haeduis aut eorum sociis bellum inferret,
   obsides redderet,
      si nullam partem Germanorum domum remittere posset,
   at ne quos amplius Rhenum transire pateretur.