CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 40
 
1 Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos incusavit: primum, quod aut quam in partem aut quo consilio ducerentur, sibi quaerendum aut cogitandum putarent.

2 Ariovistum se consule cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse; cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum iudicaret?

3 Sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum.

4 Quod si furore atque amentia impulsum bellum intulisset, quid tandem vererentur? Aut cur de sua virtute aut de ipsius diligentia desperarent?

5 Factum eius hostis periculum patrum nostrorum memoria Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis [cum non minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus videretur]; factum etiam nuper in Italia servili tumultu, quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis accepissent, sublevarint.

6 Ex quo iudicari posse, quantum haberet in se boni constantia, propterea quod, quos aliquam diu inermes sine causa timuissent, hos postea armatos ac victores superassent.

7 Denique hos esse eosdem Germanos, quibuscum saepenumero Helvetii congressi non solum in suis, sed etiam in illorum finibus plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro exercitui non potuerint.

8 Si quos adversum proelium et fuga Gallorum commoveret, hos, si quaererent, reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse.

9 Cui rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse.

10 Qui suum timorem in rei frumentariae simulationem angustiasque itineris conferrent, facere arroganter, cum aut de officio imperatoris desperare aut praescribere viderentur.

11 Haec sibi esse curae; frumentum Sequanos, Leucos, Lingones subministrare, iamque esse in agris frumenta matura; de itinere ipsos brevi tempore iudicaturos.

12 Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam.

13 Suam innocentiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello esse perspectam.

14 Itaque se, quod in longiorem diem conlaturus fuisset, repraesentaturum et proxima nocte de quarta vigilia castra moturum, ut quam primum intellegere posset, utrum apud eos pudor atque officium an timor plus valeret.

15 Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola decima legione iturum, de qua non dubitet, sibique eam praetoriam cohortem futuram. Huic legioni Caesar et indulserat praecipue et propter virtutem confidebat maxime.

1
   Haec cum animadvertisset,
   convocato consilio
   omniumque ordinum ad id consilium adhibitis centurionibus,
vehementer eos incusavit:
primum,
   quod,
      aut quam in partem aut quo consilio ducerentur,
   sibi quaerendum aut cogitandum putarent.

2
   Ariovistum se consule cupidissime populi Romani amicitiam adpetisse;
   cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum iudicaret?

3
   Sibi quidem persuaderi
         cognitis suis postulatis
         atque aequitate condicionum perspecta
      eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum.

4
  
   Quod si furore atque amentia impulsus bellum intulisset,
   quid tandem vererentur?
   Aut cur de sua virtute aut de ipsius diligentia desperarent?

5
  
Factum eius hostis periculum patrum nostrorum memoria
      Cimbris et Teutonis a C. Mario pulsis
      [cum non minorem laudem exercitus quam ipse imperator meritus videretur];
   factum etiam nuper in Italia servili tumultu,
      quos tamen aliquid usus ac disciplina,
         quam a nobis accepissent,
      sublevarint.

6
  
Ex quo iudicari posse,
      quantum haberet in se boni constantia,
         propterea quod,
            quos aliquamdiu inermes sine causa timuissent,
         hos postea armatos ac victores superassent.

7
   Denique hos esse eosdem Germanos,
      quibuscum saepenumero Helvetii congressi
      non solum in suis,
      sed etiam in illorum finibus plerumque superarint,
         qui tamen pares esse nostro exercitui non potuerint.

8
      Si quos adversum proelium et fuga Gallorum commoveret,
   hos,
       si quaererent,
   reperire posse
         diuturnitate belli defatigatis Gallis
      Ariovistum,
         cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset
         neque sui potestatem fecisset,
      desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum magis ratione et consilio quam virtute vicisse.

9
      Cui rationi contra homines barbaros atque imperitos locus fuisset,
   hac ne ipsum quidem sperare nostros exercitus capi posse.

10
      Qui suum timorem in rei frumentariae simulationem angustiasque itineris conferrent,
   facere arroganter,
      cum aut de officio imperatoris desperare aut praescribere viderentur.

11
  
Haec sibi esse curae;
   frumentum Sequanos, Leucos, Lingones subministrare,
   iamque esse in agris frumenta matura;
   de itinere ipsos brevi tempore iudicaturos.

12
      Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur,
   nihil se ea re commoveri:
   scire enim,
         quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit,
         aut male re gesta
      fortunam defuisse
         aut aliquo facinore comperto
      avaritiam esse convictam.

13
   Suam innocentiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello esse perspectam.

14
  
Itaque se,
      quod in longiorem diem conlaturus fuisset,
   repraesentaturum et proxima nocte de quarta vigilia castra moturum,
      ut quam primum intellegere posset,
         utrum apud eos pudor atque officium an timor plus valeret.

15
     
Quod si praeterea nemo sequatur,
   tamen se cum sola decima legione iturum,
      de qua non dubitet,
   sibique eam praetoriam cohortem futuram.
Huic legioni Caesar et indulserat praecipue
et propter virtutem confidebat maxime.