CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 39
 
1 Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant (saepenumero sese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantus subito timor omnem exercitum occupavit, ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret.

2 Hic primum ortus est a tribunis militum, praefectis, reliquisque, qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant:

3 quorum alius alia causa inlata, quam sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat, ut eius voluntate discedere liceret; nonnulli pudore adducti, ut timoris suspicionem vitarent, remanebant.

4 Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris testamenta obsignabantur.

5 Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii, qui magnum in castris usum habebant, milites centurionesque, quique equitatui praeerant, perturbabantur.

6 Qui se ex his minus timidos existimari volebant, non se hostem vereri, sed angustias itineris et magnitudinem silvarum, quae intercederent inter ipsos atque Ariovistum, aut rem frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere dicebant.

7 Nonnulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri ac signa ferri iussisset, non fore dicto audientes milites neque propter timorem signa laturos.

1
   Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur,
ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum,
   qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant
      (saepenumero sese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse),
tantus subito timor omnem exercitum occupavit,
   ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret.

2
Hic primum ortus est a tribunis militum, praefectis, reliquisque,
   qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant:

3
quorum alius
   alia causa inlata,
      quam sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret,
petebat,
   ut eius voluntate discedere liceret;
nonnulli pudore adducti,
   ut timoris suspicionem vitarent,
remanebant.

4
Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant:
abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur
aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur.
Vulgo totis castris testamenta obsignabantur.

5
Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii,
   qui magnum in castris usum habebant,
milites centurionesque,
   quique equitatui praeerant,
perturbabantur.

6
  
Qui se ex his minus timidos existimari volebant,
non se hostem vereri,
sed angustias itineris et magnitudinem silvarum,
   quae intercederent inter ipsos atque Ariovistum,
aut rem frumentariam,
   ut satis commode supportari posset,
timere dicebant.

7
Nonnulli etiam Caesari nuntiabant,
   cum castra moveri ac signa ferri iussisset,
   non fore dicto audientes milites
   neque propter timorem signa laturos.