CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 38
 
1 Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum, contendere [triduique viam a suis finibus processisse].

2 Id ne accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar existimabat.

3 Namque omnium rerum, quae ad bellum usui erant, summa erat in eo oppido facultas,

4 idque natura loci sic muniebatur, ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem, propterea quod flumen Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit,

5 reliquum spatium, quod est non amplius pedum MDC, qua flumen intermittit, mons continet magna altitudine, ita, ut radices eius montis ex utraque parte ripae fluminis contingant,

6 hunc murus circumdatus arcem efficit et cum oppido coniungit.

7 Huc Caesar magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium conlocat.

1
   Cum tridui viam processisset,
nuntiatum est ei Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum Vesontionem,
   quod est oppidum maximum Sequanorum,
contendere [triduique viam a suis finibus processisse].

2
  
Id ne accideret,
magnopere sibi praecavendum Caesar existimabat.

3
Namque omnium rerum,
   quae ad bellum usui erant,
summa erat in eo oppido facultas,

4
idque natura loci sic muniebatur,
   ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem,
      propterea quod flumen Dubis ut circino circumductum paene totum oppidum cingit,

5
reliquum spatium,
   quod est non amplius pedum MDC,
      qua flumen intermittit,
mons continet magna altitudine, ita,
   ut radices eius montis ex utraque parte ripae fluminis contingant,

6
hunc murus circumdatus arcem efficit et cum oppido coniungit.

7
Huc Caesar magnis nocturnis diurnisque itineribus contendit
   occupatoque oppido
ibi praesidium conlocat.