1 Haec eodem tempore Caesari
mandata referebantur et legati ab Haeduis et a Treveris veniebant:
2 Haedui questum, quod Harudes, qui nuper in Galliam transportati essent, fines eorum popularentur: sese ne obsidibus quidem datis pacem Ariovisti redimere potuisse; 3 Treveri autem, pagos centum Sueborum ad ripas Rheni consedisse, qui Rhenum transire conarentur; 4 his praeesse Nasuam et Cimberium fratres. Quibus rebus Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset. 5 Itaque re frumentaria, quam celerrime potuit, comparata magnis itineribus ad Ariovistum contendit. |
1 Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab Haeduis et a Treveris veniebant: 2 3 4 5 |