CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 35
 
1 His responsis ad Caesarem relatis iterum ad eum Caesar legatos cum his mandatis mittit:

2 quoniam tanto suo populique Romani beneficio adfectus, cum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset, hanc sibi populoque Romano gratiam referret, ut in conloquium venire invitatus gravaretur neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse, quae ab eo postularet:

3 primum, ne quam multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret; deinde obsides, quos haberet ab Haeduis, redderet Sequanisque permitteret, ut, quos illi haberent, voluntate eius reddere illis liceret; neve Haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque eorum bellum inferret.

4 Si [id] ita fecisset, sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram; si non impetraret, sese, quoniam M. Messala, M. Pisone consulibus senatus censuisset, uti, quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei publicae facere posset, Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se Haeduorum iniurias non neglecturum.

1
   His responsis ad Caesarem relatis
iterum ad eum Caesar legatos cum his mandatis mittit:

2
      quoniam tanto suo populique Romani beneficio adfectus,
         cum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset,
      hanc sibi populoque Romano gratiam referret,
         ut in conloquium venire invitatus gravaretur
         neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret,
   haec esse,
      quae ab eo postularet:

3
  
primum,
      ne quam multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret;
   deinde obsides,
      quos haberet ab Haeduis,
   redderet
   Sequanisque permitteret,
      ut,
         quos illi haberent,
      voluntate eius reddere illis liceret;
   neve Haeduos iniuria lacesseret
   neve his sociisque eorum bellum inferret.

4
      Si [id] ita fecisset,
   sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram;
      si non impetraret,
   sese,
      quoniam M. Messala, M. Pisone consulibus senatus censuisset,
         uti,
            quicumque Galliam provinciam obtineret,
            quod commodo rei publicae facere posset,
         Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet,
   se Haeduorum iniurias non neglecturum.