CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 33
 
1 His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere spem et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum. Hac oratione habita concilium dimisit. 

2 Et secundum ea multae res eum hortabantur, quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret, in primis, quod Haeduos, fratres consanguineosque saepenumero a senatu appellatos, in servitute atque [in] dicione videbat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur.

3 Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorum multitudinem venire populo Romano periculosum videbat, 

4 neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat, quin, cum omnem Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam exirent atque inde in Italiam contenderent [, praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rhodanus divideret]; quibus rebus quam maturrime occurrendum putabat. 

5 Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.

1 
   His rebus cognitis 
Caesar Gallorum animos verbis confirmavit 
pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; 
   magnam se habere spem et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum. 
   Hac oratione habita 
concilium dimisit. 

2 
Et secundum ea multae res eum hortabantur, 
   quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret, 
in primis, 
   quod Haeduos, 
   fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos, 
   in servitute atque [in] dicione videbat Germanorum teneri 
   eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; 
quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur.

3 
   Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire 
   et in Galliam magnam eorum multitudinem venire 
populo Romano periculosum videbat, 

4 
neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat, 
   quin, 
      cum omnem Galliam occupavissent, 
         ut ante Cimbri Teutonique fecissent, 
   in provinciam exirent 
   atque inde in Italiam contenderent ,
      [praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rhodanus divideret]; 
quibus rebus quam maturrime occurrendum putabat. 

5 
Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat, 
   ut ferendus non videretur.