CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 30
 
1 Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt:

2 intellegere sese, tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repetisset, tamen eam rem non minus ex usu [terrae] Galliae quam populi Romani accidisse,

3 propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent, uti toti Galliae bellum inferrent imperioque potirentur locumque domicilio ex magna copia deligerent, quem ex omni Gallia oportunissimum ac fructuosissimum iudicassent, reliquasque civitates stipendiarias haberent.

4 Petiverunt, uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris voluntate facere liceret: sese habere quasdam res, quas ex communi consensu ab eo petere vellent.

5 Ea re permissa diem concilio constituerunt et iure iurando, ne quis enuntiaret, nisi quibus communi consilio mandatum esset, inter se sanxerunt.

1
   Bello Helvetiorum confecto
totius fere Galliae legati, principes civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt:

2
  
intellegere sese,
         tametsi pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello repetisset,
      tamen eam rem non minus ex usu [terrae] Galliae quam populi Romani accidisse,

3
     
propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos suas Helvetii reliquissent,
         uti toti Galliae bellum inferrent
         imperioque potirentur
         locumque domicilio ex magna copia deligerent,
            quem ex omni Gallia oportunissimum ac fructuosissimum iudicassent,
         reliquasque civitates stipendiarias haberent.

4
Petiverunt,
   uti sibi concilium totius Galliae in diem certam indicere idque Caesaris voluntate facere liceret:
   sese habere quasdam res,
      quas ex communi consensu ab eo petere vellent.

5
  
Ea re permissa
diem concilio constituerunt
et iure iurando,
   ne quis enuntiaret,
      nisi quibus communi consilio mandatum esset,
inter se sanxerunt.