CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 28
 
1 Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant, his, uti conquirerent et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit;

2 reductos in hostium  numero habuit; reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis traditis in deditionem accepit.

3 Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos, unde erant profecti, reverti iussit, et, quod omnibus frugibus amissis domi nihil erat, quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit, ut iis frumenti copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos incenderant, restituere iussit.

4 Id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum locum, unde Helvetii discesserant, vacare, ne propter bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum incolunt, ex suis finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent.

5 Boios petentibus Haeduis, quod egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis conlocarent, concessit; quibus illi agros dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem, atque ipsi erant, receperunt.

1    
   Quod ubi Caesar resciit, 
     quorum per fines ierant, 
his, 
     uti conquirerent
et reducerent, 
     si sibi purgati esse vellent, 
imperavit;


reductos in hostium  numero habuit; 
reliquos omnes 
     obsidibus, armis, perfugis traditis 
in
deditionem accepit.


Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos, 
     unde erant profecti, 
reverti iussit, 
et, 
     quod 
          omnibus frugibus amissis 
     domi nihil erat, 
          quo famem tolerarent, 
Allobrogibus imperavit, 
     ut iis frumenti copiam facerent; 
ipsos oppida vicosque, 
     quos incenderant, 
restituere iussit.


Id ea maxime ratione fecit, 
     quod noluit 
          eum locum, 
               unde Helvetii discesserant, 
          vacare, 
          ne propter bonitatem agrorum Germani, 
               qui trans Rhenum incolunt, 
          ex suis finibus in Helvetiorum fines transirent 
          et finitimi Galliae provinciae Allobrogibusque essent.

5    
Boios petentibus Haeduis, 
          quod egregia virtute erant cogniti, 
          ut in finibus suis conlocarent, 
concessit;
 
quibus illi agros dederunt 
quosque postea in parem iuris libertatisque condicionem, 
     atque ipsi erant,
receperunt.