CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 27
 
1 Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt.

2 Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco, quo tum essent, suum adventum expectare iussisset, paruerunt.

3 Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos, qui ad eos perfugissent, poposcit.

4 Dum ea conquiruntur et conferuntur, [nocte intermissa] circiter hominum milia VI eius pagi, qui Verbigenus appellatur, sive timore perterriti, ne armis traditis supplicio adficerentur, sive spe salutis inducti, quod in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent, prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt.

1   
Helvetii 
   omnium rerum inopia adducti 
legatos de deditione ad eum miserunt.

2   
   Qui cum eum in itinere convenissent 
   seque ad pedes proiecissent 
   suppliciterque locuti flentes pacem petissent, 
   atque eos in eo loco, 
       quo tum essent, 
   suum adventum expectare iussisset, 
paruerunt.

3    
   Eo postquam Caesar pervenit, 
obsides, arma, servos, 
     qui ad eos perfugissent, 
poposcit.

4    
   Dum ea conquiruntur et conferuntur, 
      [nocte intermissa] 
circiter hominum milia VI eius pagi, 
     qui Verbigenus appellatur, 
     sive timore perterriti, 
          ne 
               armis traditis 
          supplicio adficerentur, 
     sive spe salutis inducti, 
          quod 
               in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse 
          existimarent, 
     prima nocte e castris Helvetiorum egressi 
ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt.