CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 26
 
1 Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt.

2 Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit.

3 Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant et nonnulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant.

4 Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est.

5 Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt; [nullam partem noctis itinere intermisso] in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri [triduum morati] eos sequi non potuissent.

6 Caesar ad Lingones litteras nuntiosque misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem loco, quo Helvetios, habiturum. Ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.

1
Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est.
   Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent,
alteri se,
   ut coeperant,
in montem receperunt,
alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt.

2
Nam hoc toto proelio,
   cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit,
aversum hostem videre nemo potuit.

3
Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est,
   propterea, quod pro vallo carros obiecerunt
   et e loco superiore in nostros venientes tela coniciebant
   et nonnulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant
   nostrosque vulnerabant.

4
   Diu cum esset pugnatum,
impedimentis castrisque nostri potiti sunt.
Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est.

5
Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX superfuerunt
eaque tota nocte continenter ierunt;
   [nullam partem noctis itinere intermisso]
in fines Lingonum die quarto pervenerunt,
   cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri [triduum morati] eos sequi non potuissent.

6
Caesar ad Lingones litteras nuntiosque misit,
   ne eos frumento neve alia re iuvarent:
      qui si iuvissent,
   se eodem loco,
      quo Helvetios,
   habiturum.
Ipse
   triduo intermisso
cum omnibus copiis eos sequi coepit.