1 Postridie eius diei, quod omnino biduum
supererat, cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido
Haeduorum longe maximo et copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII
aberat, rei frumentariae prospiciendum existimans iter ab Helvetiis avertit ac
Bibracte ire contendit.
2 Ea res per fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum Gallorum, hostibus nuntiatur. 3 Helvetii, seu quod timore perterritos Romanos discedere a se existimarent, eo magis, quod pridie superioribus locis occupatis proelium non commisissent, sive eo, quod re frumentaria intercludi posse confiderent, commutato consilio atque itinere converso nostros a novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt. |
1 Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe maximo et copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei frumentariae prospiciendum existimans iter ab Helvetiis avertit ac Bibracte ire contendit. 2 3 |