CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 20
 
1 Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit, ne quid gravius in fratrem statueret:

2 scire se illa esse vera, nec quemquam ex eo plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adulescentiam posset, per se crevisset; quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur.

3 Sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri.

4 Quodsi quid ei a Caesare gravius accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud eum teneret, neminem existimaturum non sua voluntate factum; qua ex re futurum, uti totius Galliae animi a se averterentur.

5 Haec cum pluribus verbis flens a Caesare peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus rogat, finem orandi faciat; tanti eius apud se gratiam esse ostendit, uti et rei publicae iniuriam et suum dolorem eius voluntati ac precibus condonet.

6 Dumnorigem ad se vocat, fratrem adhibet; quae in eo reprehendat, ostendit; quae ipse intellegat, quae civitas queratur, proponit; monet, ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit. Dumnorigi custodes ponit, ut, quae agat, quibuscum loquatur, scire possit.

1
Diviciacus
   multis cum lacrimis Caesarem complexus
obsecrare coepit,
   ne quid gravius in fratrem statueret:

2
   scire se illa esse vera,
   nec quemquam ex eo plus quam se doloris capere,
      propterea quod,
         cum ipse gratia plurimum domi atque in reliqua Gallia,
         ille minimum propter adulescentiam posset,
      per se crevisset;
   quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam,
   sed paene ad perniciem suam uteretur.

3
   Sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri.

4
      Quodsi quid ei a Caesare gravius accidisset,
      cum ipse eum locum amicitiae apud eum teneret,
   neminem existimaturum non sua voluntate factum;
   qua ex re futurum,
      uti totius Galliae animi a se averterentur.

5
   Haec cum pluribus verbis flens a Caesare peteret,
Caesar eius dextram prendit;
consolatus rogat,
   finem orandi faciat;
tanti eius apud se gratiam esse ostendit,
   uti et rei publicae iniuriam
   et suum dolorem eius voluntati ac precibus condonet.

6
Dumnorigem ad se vocat,
fratrem adhibet;
   quae in eo reprehendat,
ostendit;
   quae ipse intellegat,
   quae civitas queratur,
proponit;
monet,
   ut in reliquum tempus omnes suspiciones vitet;
praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit.
Dumnorigi custodes ponit,
   ut,
      quae agat,
      quibuscum loquatur,
   scire possit.