CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 19
 
1 Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod obsides inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis, sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu Haeduorum accusaretur, satis esse causae arbitrabatur, quare in eum aut ipse animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet.

2 His omnibus rebus unum repugnabat, quod Diviciaci fratris summum in populum Romanum studium, summum in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam cognoverat; nam ne eius supplicio Diviciaci animum offenderet verebatur.

3 Itaque priusquam quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari iubet et, cotidianis interpretibus remotis, per C. Valerium Troucillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo conloquitur;

4 simul commonefacit, quae ipso praesente in concilio [Gallorum] de Dumnorige sint dicta, et ostendit, quae separatim quisque de eo apud se dixerit.

5 Petit atque hortatur, ut sine eius offensione animi vel ipse de eo causa cognita statuat vel civitatem statuere iubeat.

1
   Quibus rebus cognitis,
   cum ad has suspiciones certissimae res accederent,
      quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset,
      quod obsides inter eos dandos curasset,
      quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis,
      sed etiam inscientibus ipsis fecisset,
      quod a magistratu Haeduorum accusaretur,
satis esse causae arbitrabatur,
   quare in eum aut ipse animadverteret
   aut civitatem animadvertere iuberet.

2
His omnibus rebus unum repugnabat,
   quod Diviciaci fratris summum in populum Romanum studium,
                                 summum in se voluntatem,
                                 egregiam fidem,
                                 iustitiam,
                                 temperantiam cognoverat;
nam
   ne eius supplicio Diviciaci animum offenderet
verebatur.

3
Itaque
   priusquam quicquam conaretur,
Diviciacum ad se vocari iubet
et,
   cotidianis interpretibus remotis,
per C. Valerium Troucillum,
          principem Galliae provinciae,
          familiarem suum,
   cui summam omnium rerum fidem habebat,
cum eo conloquitur;

4
simul commonefacit,
   quae ipso praesente in concilio [Gallorum] de Dumnorige sint dicta,
et ostendit,
   quae separatim quisque de eo apud se dixerit.

5
Petit atque hortatur,
   ut sine eius offensione animi vel ipse de eo causa cognita statuat
                                             vel civitatem statuere iubeat.