1 Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus,
quod antea tacuerat, proponit: esse nonnullos, quorum auctoritas apud plebem
plurimum valeat, qui privatim plus possint quam ipsi magistratus.
2 Hos seditiosa atque improba oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant, quod debeant: 3 praestare, si iam principatum Galliae obtinere non possint, Gallorum quam Romanorum imperia perferre, neque dubitare [debeant], quin, si Helvetios superaverint Romani, una cum reliqua Gallia Haeduis libertatem sint erepturi. 4 Ab isdem nostra consilia quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari; hos a se coerceri non posse. 5 Quin etiam, quod necessariam rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere sese, quanto id cum periculo fecerit, et ob eam causam, quam diu potuerit, tacuisse. |
1 Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus, quod antea tacuerat, proponit: esse nonnullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat, qui privatim plus possint quam ipsi magistratus. 2 3 4 5 |