CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 16
 
1 Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti, flagitare.

2 Nam propter frigora [quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est,] non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat;

3 eo autem frumento, quod flumine Arari navibus subvexerat, propterea uti minus poterat, quod iter ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat.

4 Diem ex die ducere Haedui: conferri, comportari, adesse dicere.

5 Ubi se diutius duci intellexit et diem instare, quo die frumentum militibus metiri oporteret, convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in his Diviciaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem,

6 graviter eos accusat, quod, cum neque emi neque ex agris sumi possit, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis non sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit; multo etiam gravius, quod sit destitutus, queritur.


Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum,
   quod essent publice polliciti,
flagitare.


Nam propter frigora
   [quod Gallia sub septentrionibus,
      ut ante dictum est,
   posita est,]
non modo frumenta in agris matura non erant,
sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat;


eo autem frumento,
   quod flumine Arari navibus subvexerat,
propterea uti minus poterat,
   quod iter ab Arari Helvetii averterant,
      a quibus discedere nolebat.


Diem ex die ducere Haedui:
conferri, comportari, adesse dicere.

5    
   Ubi se diutius duci intellexit et diem instare,
      quo die frumentum militibus metiri oporteret,
   convocatis eorum principibus,
      quorum magnam copiam in castris habebat,
   in his Diviciaco et Lisco,
      qui summo magistratui praeerat,
         quem vergobretum appellant Haedui,
         qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet potestatem,


graviter eos accusat,
   quod,
      cum neque emi neque ex agris sumi possit,
      tam necessario tempore,
      tam propinquis hostibus
   ab iis non sublevetur,
      praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum susceperit;
multo etiam gravius,
   quod sit destitutus,
queritur.