CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 13
 
1 Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit.

2 Helvetii repentino eius adventu commoti, cum id, quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt. Cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat.

3 Is ita cum Caesare egit: si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios, ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset;

4 sin bello persequi perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum.

5 Quod improviso unum pagum adortus esset, cum ii, qui flumen transissent, suis auxilium ferre non possent, ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret.

6 Se ita a patribus maioribusque suis didicisse, ut magis virtute contenderent quam dolo aut insidiis niterentur.

7 Quare ne committeret, ut is locus, ubi constitissent, ex calamitate populi Romani et internecione exercitus nomen caperet aut memoriam proderet.

1  
   Hoc proelio facto,

    reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset,
pontem in Arari faciendum curat
atque ita exercitum traducit.


Helvetii
   repentino eius adventu commoti,
      cum id,
         quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant,
         ut flumen transirent,
      illum uno die fecisse intellegerent,
legatos ad eum mittunt.
Cuius legationis Divico princeps fuit,
   qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat.


Is ita cum Caesare egit:
      si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret,
   in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios,
      ubi eos Caesar constituisset
      atque esse voluisset;

4    
      sin bello persequi perseveraret,
   reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum.

5    
        Quod improviso unum pagum adortus esset,
         cum ii,
            qui flumen transissent,
         suis auxilium ferre non possent,
   ne ob eam rem aut suae magnopere virtuti tribueret
   aut ipsos despiceret.


   Se ita a patribus maioribusque suis didicisse,
      ut magis virtute contenderent quam dolo
      aut insidiis niterentur.


   Quare ne committeret,
      ut is locus,
         ubi constitissent,
      ex calamitate populi Romani et internecione exercitus nomen caperet
      aut memoriam proderet.