CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 12
 

1 Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum influit, incredibili lenitate, ita, ut oculis, in utram partem fluat, iudicari non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant.

2 Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam partem pervenit, quae nondum flumen transierat.

3 Eos impeditos et inopinantes adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque in proximas silvas abdiderunt.

4 Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est.

5 Hic pagus unus, cum domo exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius exercitum sub iugum miserat.

6 Ita sive casu sive consilio deorum immortalium, quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat, ea princeps poenam persolvit.

7 Qua in re Caesar non solum publicas, sed etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L. Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio, quo Cassium, interfecerant.


Flumen est Arar,
     quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum
influit,
incredibili lenitate,
ita,
     ut oculis,
        in utram partem fluat,
     iudicari
non possit.
Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant.

2   
  
Ubi per exploratores Caesar certior factus est
        tres iam partes copiarum Helvetios
id flumen traduxisse,
        quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam
esse,
de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus
ad eam
partem pervenit,
     quae nondum flumen transierat.

3   
Eos impeditos et inopinantes adgressus
magnam partem eorum concidit;
reliqui sese fugae mandarunt
atque
in proximas silvas abdiderunt.


Is pagus appellabatur Tigurinus;
nam omnis
civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est.


Hic pagus unus,
     cum domo
exisset,
patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat
et eius
exercitum sub iugum miserat.


Ita sive casu sive consilio deorum immortalium,
     quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat,
ea princeps poenam persolvit.


Qua in re Caesar non solum publicas,
                        sed
etiam privatas iniurias ultus est,
   quod eius soceri L. Pisonis avum,
                           L.
Pisonem legatum,
   Tigurini eodem proelio,
        quo Cassium
   interfecerant.