CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 11
 

1 Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur.

2 Haedui, cum se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum auxilium:

3 ita se omni tempore de populo Romano meritos esse, ut paene in conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi eorum in servitutem abduci, oppida expugnari non debuerint.

4 Eodem tempore, quo Haedui, Ambarri, necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium prohibere.

5 Item Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga se ad Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse reliqui.

6 Quibus rebus adductus Caesar non expectandum sibi statuit, dum omnibus fortunis sociorum consumptis in Santonos Helvetii pervenirent.

1 
Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant

et in Haeduorum fines pervenerant
eorumque agros populabantur.

2 
Haedui,
     cum
se suaque ab iis defendere non possent,
legatos ad Caesarem mittunt rogatum
auxilium:

3   
  
ita se omni tempore de populo Romano meritos esse,
        ut paene in
conspectu exercitus nostri agri vastari,
                                                              liberi eorum in servitutem
abduci,
                                                              oppida expugnari non debuerint.

4
Eodem tempore,
     quo Haedui,
Ambarri,

     necessarii et consanguinei Haeduorum,
Caesarem certiorem faciunt
     sese
depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium prohibere.

5
Item
Allobroges,
     qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant,
fuga se ad
Caesarem recipiunt
et demonstrant
     sibi praeter agri solum nihil esse
reliqui.

6   
   Quibus rebus adductus
Caesar non expectandum sibi statuit,
     dum

        omnibus fortunis sociorum consumptis
     in Santonos Helvetii pervenirent.