CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 10
 

1 Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt, quae civitas est in provincia.

2 Id si fieret, intellegebat magno cum periculo provinciae futurum, ut homines bellicosos, populi Romani inimicos, locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet.

3 Ob eas causas ei munitioni, quam fecerat, T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire contendit.

4 Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus occupatis itinere exercitum prohibere conantur.

5 Compluribus his proeliis pulsis ab Ocelo, quod est oppidum citerioris provinciae extremum, in fines Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit. Hi sunt extra provinciam trans Rhodanum primi.


Caesari renuntiatur
     Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et
Haeduorum iter in Santonum fines facere,
        qui non longe a Tolosatium finibus
absunt,
           quae civitas est in provincia.

2   
   Id si fieret,
intellegebat
     magno cum
periculo provinciae futurum,
        ut homines bellicosos,
           populi Romani inimicos,

        locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet.


Ob eas causas ei munitioni,
     quam fecerat,
T. Labienum legatum praeficit;
ipse in Italiam
magnis itineribus contendit
duasque ibi legiones conscribit
et tres,
     quae
circum Aquileiam hiemabant,
ex hibernis educit
et,
     qua proximum iter in
ulteriorem Galliam per Alpes erat,
cum his quinque legionibus ire
contendit.


Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges
     locis superioribus
occupatis
itinere exercitum prohibere conantur.

5   
  
Compluribus his proeliis pulsis
ab Ocelo,
     quod est oppidum citerioris provinciae extremum,
in fines
Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit;
inde in Allobrogum
fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit.
Hi sunt extra
provinciam trans Rhodanum primi.