CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 6
 

1 Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum, vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, ut facile perpauci prohibere possent;

2 alterum per provinciam nostram, multo facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et  Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque nonnullis locis vado transitur. 

3 Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, existimabant vel vi coacturos, ut per suos fines eos ire paterentur. 

4 Omnibus rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus.


Erant omnino itinera duo, 
     quibus itineribus domo exire possent: 
unum per Sequanos, 
               angustum et difficile, 
               inter montem Iuram et flumen Rhodanum, 
               vix qua singuli carri ducerentur, 
mons autem altissimus impendebat, 
     ut facile perpauci prohibere possent;


alterum per provinciam nostram, 
               multo facilius atque expeditius, 
      propterea quod inter fines Helvetiorum et  Allobrogum, 
             qui nuper pacati erant, 
      Rhodanus fluit 
      isque nonnullis locis vado transitur. 


Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum finibus Genava. 
Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. 
     Allobrogibus sese vel persuasuros, 
          quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur, 
existimabant 
     vel vi coacturos, 
          ut per suos fines eos ire paterentur. 

4   
   Omnibus rebus ad profectionem comparatis 
diem dicunt, 
     qua die ad ripam Rhodani omnes conveniant. 
Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio consulibus.