CAESAR SERVIENS, BELLUM GALLICUM 1, 2
 

1 Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M. Messala M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus coniurationem nobilitatis fecit, et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent:

2 perfacile esse, cum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri.

3 Id hoc facilius iis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit.

4 His rebus fiebat, ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur.

5 Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.


Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. 

Is 
      M. Messala M. Pisone consulibus 
     regni cupiditate inductus 
coniurationem nobilitatis fecit, 
et civitati persuasit, 
     ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent:

2   
   perfacile esse, 
          cum virtute omnibus praestarent, 
      totius Galliae imperio potiri.


Id hoc facilius iis persuasit, 
     quod undique loci natura Helvetii continentur: 
             una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, 
                  qui agrum Helvetium a Germanis dividit; 
             altera ex parte monte Iura altissimo, 
                  qui est inter Sequanos et Helvetios; 
             tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, 
                  qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit.


His rebus fiebat, 
     ut et minus late vagarentur 
     et minus facile finitimis bellum inferre possent; 
qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur.

5   
   Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere 
arbitrabantur, 
     qui in longitudinem milia passuum CCXL, 
          in latitudinem                          CLXXX patebant.