SEBASTIAN MEYER: IN APOCALYPSIM

Zurück zur Übersicht. Zurück zu meiner Homepage.

DE LIBRI APOCALY=

PSIS AVTORITATE, DIGNITATE,

ET VSV, D. SEBASTIANI MEYER AD LE=

CTOREM PRAEFATIO.

1,1 DE LIBRI Apocalysis <sic!> cum Autore tum Autoritate, non modo apud recentiores, sed apud ueteres quoque controuersum est. 
2
De Autore quidem quem alij Iohan. apostolum, alij uero Iohannem quendam presbyterum siue theologum apostolorum discipulum putant. 3 Verum apud ecclesiasticos, praesertim Latinos, ferè obtinuit à Iohanne apostolo fuisse conscriptam. 4 De qua Tertul. lib. aduersus Marcio. 4. sic scribit: 5 Habemus & Iohannis alumnas Ecclesias. 6 Nam etsi Apocal. eius Marcion respuit, ordo tamen episcoporum ad originem recensus, in Iohannem stabit autorem.
 
2,1 Neque solum Iohannis apostoli esse, sed & de Canone scripturarum hunc esse librum adeo inter ecclesiasticos scriptores obtinuit, ut per omnes orbis ecclesias eius celebrata sit autoritas, & plures magni nominis uiri illum cum miris commendarint eulogijs, tum etiam aeditis commentarijs illustrarint. 
2
Inter quos sunt Iustinus martyr, Irenaeus Lugdunensis, Augustinus Hipponensis, Beda presbyter, Tyconius Afer, praeter Donatistarum errorem haud poenitendus autor. 3 Post quos Haymo, Rupertus, & quidam alij. 
4
Porro recentiorum ingens turba est, qui commentaria & adnotationes aediderunt, in quibus multa utilia est legere. 5 D. uero Hiero. praeter prologum, quem huic praefixit, in quo, ut & alias, eius autoritatem et excellentiam mirè praedicat, in epist. ad Darda. eam una cum epist. ad Heb. hijs uerbis commendat, 6 Quod si eam, inquit, nempe ad Heb. epistolam, Latinorum consuetudo non recipit inter scripturas canonicas, nec Graecorum quidem Ecclesiae Apocalypsim Iohan. eadem libertate suscipiunt: et tamen nos utraque suscipimus, nequaquam huius temporis consuetudinem, sed ueterum scriptorum autoritatem sequentes, qui plaerumque utriusque abutuntur testimonijs, non ut interdum de apocryphis facere solent, quippe qui & gentilium literarum raro utantur exemplis, sed quasi canonicis & ecclesiasticis.
 
3,1 Hinc ferè nullus scriptorum est, siue inter ueteres, siue neotericos, quem non in loco huius testimonio abusum invenias. 2 Neque id solum ubi dictis suis fidem faciunt, uerumetiam ubi fidei ueritatem aduersus haereses uindicant. 3 Id quod Teophilus (ut meminit Eusebius lib. Eccles. histor. 4 cap. 24.) Antiochenae Ecclesiae antistes aduersus Hermogenis, & ipse Hieronymus aduersus Luciferi, atque alij aduersus aliorum haereses scribentes faciunt. 
4
Sed & illud addam, quod ueteres, ubi de canone scripturarum utriusque testamenti agunt, etiam Apocalyp. Iohannis apostoli inter canonicos libros recensent. 5 Vnde Origenes (ut Euseb. lib. Eccla. hist. 6. cap. 18. testatur) exponens psalmum primum, sic scribit: 6 Iohannes quoque qui supra pectus domini recubuit, post Euangelium scribit & Apocalypsim, &c. 7 Hoc idem faciunt, Hiero. in prologo, quem libris Regum praefixit. Cyprianus martyr in expositione Symboli, & Augustinus in li. de doctr. Christ. 8 Dionysius quoque Alexandrinus episcopus, ita de ea scribit apud Euseb. lib. Eccle. histo. 7. cap. 23. 9 Ego uero, inquit, quantum ad meam sententiam pertinet, spernere aut abijcere scripturam libri huius nullatenus audeo, maxime cum multi ex fratribus ita mecum sentiant: 10 sed hoc magis de eo sentio, quod excedant atque emineant, quae in eo scripta sunt, humanae auditionis modum, & sit in eo arcanus quidam, & reconditus, atque admirandus omnibus sensus, quem & ego admiror ac ueneror etiamsi non intelligo. 11 Et ita sentio quod diuina aliqua sacramenta sermonibus contegantur humanis, non tam iudicio meo discernens, quàm fide credens: 12 & ideo non reprobo quae non intelligo, sed tanto magis admiror quo minus assequor.
 
4,1 Accedit quod iuxta fidem historiarum, Iohannes apostolus, Domitiani Caesaris iussu in Patmos insulam noscitur deportatus, indéque deo prouidente ad Ecclesiam suam reuocatus, & muneri praedicationis restitutus. 2 Quem igitur alium dabunt nobis Iohannem, qui in insula Patmos Apoc. conscripserit, quemadmodum autor huius de se adserit, ij qui hanc Iohannis apostoli esse negant?  
5,1 Iam quod constanter se Prophetam, atque reuelationem illam Prophetiam uocat.  
6,1 Huc facit & scribendi diligentia, quam Beda in eo hijs uerbis commendat. 2 Hunc enim, ait, mystica solertia numerum (de septenario loquens) penè ubique seruat: cum & moris sit eiusdem Iohannis, in Euangelijs quoque & epistolis, nihil tepidè & breuiter dicere. 
2
Ex quibus omnibus consequitur, sic huius libri autoritatem nobis esse habendam, ut in loco usui esse possit, non, ut quidam adsolent, in totam reijciendam, quando sibi tamen permittunt in re admodum contentiosa eius autoritate abuti.
 
7,1 Neque uero satis idonea hunc librum reijciendi sunt argumenta, quod alius dicit: 
2
Multa hic obscurè et ferè sphingicôs traduntur: 
3
Prophetarum ueteris Testamenti, non apostolorum est uti uerborum inuolucris & aenigmatis: 
4
Perpetuò in figuris & typis, plusquàm ueteres prophetae, uersatur: 
5
Immodice suam autoritatem commendat Ecclesijs: 
6
Dira imprecatur ijs, qui addituri aut adempturi sunt quidpiam: 
7
Ex ueteribus quidam hunc librum reiecerunt, tametsi Hieronymus, ut et aliàs, ita & hic in laudando admodum prodigus est. 
8
Postremo: Nusquam in eo docetur Christus. 
9
Item alius obijcit, Nomen suum praeter apostolorum ac suum ipsius morem, quasi syngraphum non librum scribens, inculcat, Ego Iohan. Ego Iohan. 10 Haec & id genus similia quaedam argumenta in medium adferunt, quibus huic libro autoritatem adimant.
 
8,1 Non ignorant illustres alioqui scripturarum tractatores, id quod libenter illis cedimus, imò ingenue fatemur, dei in illis dona & agnoscentes & adorantes, eum esse scripturae morem, ut ea quae uelit nobis maxime commendata, haud satis ducat semel atque iterum simpliciter proposuisse, nisi etiam ea miris uerborum inuolucris, metaphoris, similibus, collationibus, hyperbolis, & quibus tandem non? admiranda et commendatiora reddat, quo studium nostrum ad inquirenda illa pariter & amplexanda alliciat: haudquaquam dubitantibus, augusta et prorsus diuina esse, quae nobis tanta diligentia commendantur. 
2
Nec fugit eos sathanae cogitationes è diuerso esse, ea quae maxime oportebat suspicere & adorare, omnino suspecta & inualida reddere, adeoque non solum hac nostra tempestate, sed iam pridem conatum, ut huic libro (quem non minus nos ad cauendum Antichristum, quàm olim Iudaeos prophetarum oracula ad suscipiendum Christum, quotidie uersare manu ac mente uoluere oportebat) autoritatem deroget. 3 Id quod hactenus diuina prohibuit clementia, quam indies speramus maiorem futuram.
 
9,1 Caeterum quod omnia obscurè & ferè sphingicôs hic traduntur, fit ad modum propheticorum oraculorum, quae de Christi in carnem aduentu, adeo obscure uaticinata sunt, ut uix à paucissimis, spiritu dei afflatis, dum coram adesset, & ea in oculis omnium operaretur, quae de illo prophetae sub inuolucris tamen uerborum praedixerant, agnitus fuerit. 
2
Sed prophetarum ueteris testamenti, inquiunt, non apostolorum est, uti uerborum inuolucris atque aenigmatis. 3 Audio. 4 Verum quis ignorat non modo prophetarum atque apostoli Iohannis, sed & Christi seruatoris, ac aliorum apostolorum de extremis temporibus oracula, tam esse obscura, ut uel à nemine, uel à paucissimis spiritu dei donatis, probè sint intellecta? 5 Qualia sunt illa quae de mundi fine Seruator Matth. 24. Paulus 2. Thess. cap. 2. & Pet. 2. epist. cap. 3. 6 Id quod uel ex eo uerissimum adparet, quando tot ferè illorum locorum uidemus interpretationes, quot sunt interpretes.
 
10,1 Quod autem perpetuo utitur figuris, inde fit, quia reuelatio est, quam deus illi sub huiuscemodi typis, quos describit uti iussus est, ostendit: id quod & prophetae fecerunt. 2 Adde quod multo consultius erat sub figurarum inuolucris praedicere Rom. imperij interitum (quod tum rerum ferè per uniuersum orbem potiebatur) quàm aperto sermone: ne uel hoc nomine seuerius in Christianos grassarentur Ro. principes, 3 & tamen hac prophetia aduersus saeuissimas persecutiones piae mentes erant animandae & solandae.  
11,1 At immodice huius libri autoritatem commendat Ecclesijs. 2 Recte quidem. 3 Cur enim non maxime commendaret, id quod summopere profuturum erat Ecclesijs, si probè teneretur? 4 Adde, quando spiritus afflatu praeuidebat haud defuturos qui huic reuelationi autoritatem essent derogaturi.  
12,1 Iam eodem spiritus afflatu etiam dira imprecatur falsarijs, qui addituri quidpiam uel adempturi essent huic reuelationi, quo uel suos errores sub magnorum apostolorum nomine Ecclesijs obtruderent, uel saltem apostolicam doctrinam de ueritate redderent suspectam. 2 Vnde et Paulus Thessalonicenses aduersus huiusmodi falsarios praemonet. 3 Sed & Irenaeus quoque (apud Euseb. lib. Eccle. histo. 5. cap. 20.) sancte adiurat eum qui descripturus sit librum suum de Ogdoade, hijs uerbis, 4 Adiuro te, inquit, qui transcripseris librum hunc, per dominum nostrum Iesum Christum, & aduentum eius in gloria, cum ueniet iudicare uiuos & mortuos, ut conferas haec quae scribis, & emendes diligenter, ad exemplaria de quibus transcripseris, ad finem. 5 Et ut sacramentum huius adiurationis similiter transcribas, & inseras hijs quae transcripsisti. 6 Hactenus Irenaeus. 7 Quibus subiungit Euseb. 8 Hoc autem utiliter ab illo dictum, inserere operi nostro ne cessarium credidi, quo per hoc diligens efficiatur omnis, qui hoc uel legere uel describere dignum duxerit, sciens exemplum diligentiae à sanctis & illustribus uiris traditum.  
13,1 Quod uero addunt, quosdam ex ueteribus hunc librum reiecisse. 2 Cogitent inuentos esse qui alijs quibusdam libris canonicis autoritatem derogare tentarint. 
3
Neque solus Hieronymus Apocal. laudat. 4 Laudat illam & Dionysius Alexandrinus, neque id modice. 5 Laudant item & alij complures, & omni laude maiorem praedicant. 6 Quanquàm etiam minus uitium committit qui laudando, quàm qui uituperando excesserit.
 
14,1 Postremo aiunt, Nusquàm in toto libro neque docetur, neque agnoscitur Christus. 2 Cum tamen per totum librum, ita Christi cum sacerdotium tum regnum ac iudiciaria eius potestas magnificentissime adeo describitur, ut uix in alio augustius & magnificentius. 3 Id quod facile pij omnes iudicabunt, ubi probè & cum timore domini secum expenderint. 4 Et esto non usquadeo Christum inculcaret, tamen uel hoc nomine uenia dignus uideri poterat, quod non infidelibus, quo ad Christum concedant, sed iam Christo initiatis, scriptus fuerit.  
15,1 Quod item alij obijciunt, Nomen suum, praeter suum ipsius & aliorum apostolorum morem, inculcat. 2 Respondeo, 3 Quoties quaeso Christus ipse, ut fidem & autoritatem suae conciliaret doctrinae, praecipuè in re ardua, & ad salutem uehementer necessaria, coactus inculcare solet, Ego autem dico uobis: quemadmodum Matth. 5. & alibi uidere est. 4 Insuper & suum Amen amen dico uobis. 5 Denique ipse Paulus, quoties ex eadem causa suum nomen inculcat, Ego Paulus, inquiens, dico uobis? 6 Cur igitur Iohan. non itidem faceret? 7 praesertim quando in spiritu futurum praeuidebat sathanae astus multis imposituros, etiam Christo initiatis, imò etiam ijs quos aliorum duces esse oportebat, quo minus huic reuelationi fidem haberent, adeoque minus sathanicis astibus sese opponant, neque id sentiant quidem, donec sathanas omnia latissime occuparit: id quod est hodierna dies. 
8
Quando enim etiam ijs habenda est gratia qui in sacris literis exponendis, pro humani ingenij imbecillitate, nonnihil hallucinati sunt: quanto igitur maiorem ijs agere oportebat, qui citra controuersiam multa utilia, imò nihil perperam tradiderunt, etiamsi ea obscurius, & non quibusvis peruia? 9 Mihi igitur uehementer eorum fratrum probatur modestia, qui huius libri autorem, siue apostolum, siue apostolorum discipulum haud postremo habent loco, sed optimum faciunt prophetarum Paraphrasten. 
10
Sed uindicanda est, inquies, sanctarum scripturarum autoritas, ne incerta pro certis recipiantur. 11 Fateor uindicandam esse, sed neque reijciendum est, quod plurimorum eorundèmque probatissimorum patrum, magno censensu receptum est. 12 Hactenus de huius libri autoritate, nunc de eius dignitate & usu.
 
DE LIBRI APOCALYPSIS DIGNITATE ET VSV.  
13,1 APOCALYPSIS Diui Ioannis apostoli multis nominibus digna mihi uidetur, quae ab omnibus eruditis, praecipuè hisce extremis ac uehementer periculosis temporibis, & diligentissime legatur & probè admodum expendatur.  
14,1 Primum, quod  in hoc praesertim uidetur ab Apostolo conscripta ut sempiternam Christi seruatoris nostri diuinitatem adeoque ipsius cum regnum (quo per spiritum in cordibus credentium interim regnat) tum sacerdotium (quo semel pro peccato mundi se deo patri hostiam gratam litauit) aduersus obstinatos Iudaeos, aliòsque uesano spiritu agitatos haereticos certissimis adeo eisdémque euidentissimis argumentis, uindicet.
2
Diuinitatem quidem, qualia sunt, Qui est, & qui erat, & qui uenturus est. Ego sum A &
S  principium & finis, primus & nouissimus, 1. cap. 3 Item pollicitationes quae 2. & 3. cap. Vincenti dabo, & caetera. 4 Iam quod idem honor sedenti in throno & agno defertur ab uniuersa creatura, cap. 5. 5 Quod reges & principes, & caet. cupiunt abscondi à facie sedentis in throno, & ab ira agni, cap. 6. 6 Atque in hunc modum per singula huius libri cap. in quibus uidebis magna adseueratione ea tribui Christo seruatori, quae uni deo conueniunt, nec alij quàm deo absque insigni blasphemia tribui possunt. 7 Sunt igitur huiusmodi certissima & euidentissima sempiternae illius diuinitatis argumenta.
8
Porrò regnum illius conuincunt illud, Princeps regum terrae: 9 praeterea totus ille habitus quo describitur cap. 1. Regem ac iudicem indicant. 10 Item, Fecisti nos deo nostro regnum & sacerdotes, & regnabimus super terram, cap. 5. 11 Item, Facta sunt regna huius mundi domini nostri & Christi eius, & regnabit in saecula saeculorum, 11. cap. 12 Sic Mulier amicta sole, sub cuius pedibus luna, & in capite eius corona stellarum duodecim, regnum Christi, quod est Ecclesia, commonstrat, cap. 12. 13 Item Victoriam illius de aduersarijs potestatibus & carmen uictoriale totius regni, cap. 14. 14 Sic in alijs cap. consequenter uidere est.
15
Sacerdotij ipsius argumenta sunt cura Ecclesiarum & ministrorum tam sedula, cap. 1. 2. & 3. 16 Deinde apertio libri, cap. 5. 17 Iam quod per ipsum offeruntur preces sanctorum in conspectu dei, cap. 8. 18 Accedit quod phialae plagarum distribuuntur in templo, & uox magna de templo iubens ut angeli effundant phialas irae in terram. 19 Haec & similia ad sacerdotale Christi officium pertinere dinoscuntur.
 
15,1 Docet igitur hic liber, quanquam sub eisdem typis, clarius tamen haec omnia quàm ipsi prophetae, adeoque quis prophetarum in regno Christi, quod est Ecclesia, usus: 2 nempe ut illam aduersus huiusmodi pestilentes sathanae doctores uindicet, quorum nunquàm non, maxime tamen hoc nostro saeculo uberrimus prouentus est, qui ut Euangelio inuidiam apud summos principes ac magistratus concitent, cursumque eius ut ut remorentur, diuinitatem Christi (aeditis in hoc libris) modis omnibus renegandam docent. 3 Regnum Christi externum in praesenti saeculo armatis copijs, quemadmodum Iudaei de suo Messia somniant, deletis in uniuersum impijs propagandum: in qua sententia Anabaptistae sunt. 4 Quis uero ignorat Papistas Christo suum sacerdotium, qui uultui dei astans perpetuo sacris pro nobis operatur, praeripuisse?  
16,1 Deinde & hac potissimum ratione hic liber haud negligendus, sed inter primos hac tempestate continue manu uersandus, quod ad perferendas impiorum persequutiones, pios mirum in modum soletur, hoc praesertim nomine, quod Christus dominus, pro cuius fide illas perferunt, potens sit abunde reddere.  
17,1 Tertio, hoc nomine quod uehementer idoneus & efficax sit ad saeuos perterrefaciendos tyrannos, quo uel tantisper à persequendis dei seruis quiescant. 2 Vtitur ad haec omni schematum ac troporum genere quibus Rhetorum schola ad persuadendum uel dissuadendum, imò quibus omnis scriptura uti solet. 3 Deinde argumentis ab honesto, à decoro & utili, à facili, à praemijs: e diuerso uero ab absurdo, à turpi, à poenis: & id genus similibus.  
18,1 Quarto, quod tametsi Sathan miris technis usus sit, quo huius libri autoritatem eleuaret saltem, si non posset illum è sacris Biblijs prorsus expungere, diuina tamen prouidentia effectum est, ut hactenus semper sacris Biblijs fuerit & hodie quoque sit adscriptus.  
19,1 Quinto, quod magnae autoritatis uiri, & ferè illustriores cum Graecorum tum Latinorum scriptores, apud ueteres simul & recentiores, ex illo proferant testimonia.  
20,1 Sexto, quod uideamus illum ab idiotis Anabaptistis nullam prorsus scripturarum intelligentiam habentibus, passim pro cuiusque libidine uarie exponi, ac miserè pro suis erroribus (quibus simplicioribus imponunt) stabiliendis, torqueri, quos oportebat refellere ac simplices ab illorum imposturis uindicare.  
21,1 Septimo, ut libri huius tandem idoneum ac certum usum aliquem in Ecclesia dei esse, & qualis is sit ostenderent, ne frustra sacris Biblijs putetur adscriptus.  
22,1 Octauo, ut huic libro cum alijs certis & indubitatis scripturis conuenire ostenderent, imò multam hunc illis adferre lucem: 2 quemadmodum & epistola ad Heb. quae tametsi à multis cum ueterum tum recentiorum scriptoribus paris autoritatis cum alijs indubitatis noui testamenti libris non habeatur, adeo tamen multum lucis pariter & efficaciae, quod Christi sacerdotium attinet, scripturis adfert, tantoque spiritus artificio rem tractat, ut ingentis thesauri loco, quo uix carere possint, Ecclesijs habenda sit.  
23,1 EGO igitur Apocalypsim Iohannis hac ratione exponere aggressus sum, quod uideam ueteres non potuisse cum pro natura oraculorum tum pro ratione temporum (quae oracula tandem in lucem proferunt) huius libri mysteria adsequi.  
24,1 Deinde quod uideam plures hac nostra tempestate, praeter scripturae dignitatem, ac sine dei metu in huius libri mysterijs explicandis uersari, ne dicam ineptire. 2 Nos, aspirante deo, certiora adferemus, etiamsi non omnia pro mysteriorum altitudine, ut res est, explicauerimus.  
25,1 Postremo ut eruditioribus calcar admoveam, quo tandem prodeant & ipsi, ac de abditis scripturarum penetralibus mysteria huius libri depromant. 2 Id quod extrema illa tempora (quorum est haec prophetia) exposcunt.  
26,1 Nemo uero à me expectet magnam eloquentiam. 2 Satisfecisse me functioni meae arbitrabor, ubi uel aliquot sensus abstrusos, Christi spiritu illustrante, in lucem produxero, etiamsi quamlibet barbarè id effecero. 3 Sin minus, pro rei utique difficultate, ueniam merebor.  
27,1 Porrò hic admonuero, quod uolenti utiliter uersari in sacris, ac praesertim propheticis scriptis,
2
Primum opus esse ut sciat uaria diuinarum reuelationum esse genera. 3 De quibus in Numerorum libro ca. 12. legitur in hunc modum, 4 Si quis fuerit inter uos propheta domini, in uisione apparebo ei, uel per somnium loquar ad illum. 5 At non talis seruus meus Moses, qui in omni domo mea fidelissimus est. 6 Ore enim ad os loquor ei: 7 palam et non per aenigmata & figuras dominum uidet.
8
Vbi tres diuinarum reuelationum distinguuntur modi.
9
Nimirum per uisiones, hoc est per figuras quasdam diuina uirtute siue angelico ministerio formatas, & conspectui prophetae repraesentatas. 10 Quales plaerumque uiderunt prophetae, apostoli Petrus ac Paulus in Actis, & hic noster Iohannes.
11
Deinde alius per insomnia, quale uidit Pharao Aegypti rex, Genn. 41. ca. & Nabuchodonosor Babyloniorum rex apud Danielem. Item Abraham, Iacob, Ioseph, Genn. 15. 28. 37. 12 Verum huiusmodi uisiones & insomnia aenigmati similia sunt, si non simul adsit illustratio quaedam interna, quae quid significent certiorem reddat uidentem, quemadmodum de Pharaone, Nabuchodonosore, ac Petro apostolo in Actis adparet.
13
Tertius uero modus est, quando familiari quodam & clarissimo diuinae res commonstrantur modo. 14 Quemadmodum Mosi & fortè Paulo in raptu. 15 Quales uero omnes isti modi reuera sint, hij norunt quibus diuinitus contingunt. 16 De hijs modis legis & in Deut. 13. cap. & apud prophetam Iohel. cap. 2.
 
28,1 Secundo, legenti Apoc. ut & alia prophetica scripta, Historiae temporum consulendae sunt, & quae ad praeterita, quae ad praesentia, quae ad futura pertineant saecula, diligenter animaduertendum.  
29,1 Tertio, sciat numeros haud superstitiosè obseruandos.  
30,1 Quarto, Angelum nunc Christum seruatorem, nunc coelestem spiritum dei nuncium, nunc uero Ecclesiae ministrum significare.  
31,1 Quinto, Tyconij regulae prae oculis habendae, de quibus Augusti. li. de doctr. Christ. 3. & Beda in huius libri praefatione.
2
Quarum prima est, ea quae capitis Christi sunt, plaerumque illius corpori, quod est Ecclesia, tribui: & contra, quae corporis sunt, capiti Christo. 3 Atque eodem modo de sathana & suo corpore, hoc est Ecclesia malignantium, sentiendum.
4
Secunda est de bipartito Christi corpore, 5 Altero quidem uero, hoc est Ecclesia interna, nimirum in spiritu congregata, quae coram deo est Ecclesia, nec uidetur, sed creditur: 6 Altero permixto, propter externam sacramentorum communionem, de quo in Cant. 1. ca. 7 Fusca sum et speciosa, &c. Et in parabo. Matth. 13. & 25. 8 Item Iohan. in epist. Exierunt ex nobis, &c.
9
Tertia est, in specie genus intelligi, & econtrà. 10 Eodem modo de toto & parte per Synecdochen.
11
Quarta, Recapitulationis, item & Anticipationis habendam esse rationem. 12 De quibus illi fusius.
 
32,1 Sexto, sciat Lector, uariam huius libri apud expositores esse diuisionem. 2 Qua de re sic mihi uisum est.
3
Nimirum in prima uisione, ea quae circa septem Asiae Ecclesias tum gerebantur absente Iohanne, & quae paulò post illis superuentura erant. 1. 2. & 3. capitibus describi.
 
33,1 In Secunda uisione, de Christo exaltato, et collato illi orbis imperio: de scientiae claritate: de uictoria ac populi dei praesenti foelicitate, cap. 4. 5. 6. & 7.  
34,1 In Tertia, de discipulorum domini sedulitate & constantia in prouehendo Christi regno, & successu praedicationis: de uarijs incredulorum, praesertim Iudaeorum, Euangelicam praedicationem contemnentium, poenis, cap. 8. 9. 10. & 11. ferè prope finem.  
35,1 In Quarta, de uarijs adflictionibus & aerumnis, quas cum à gentibus tum à Iudaeis, pseudapostolis, & haereticis à sathana agitatis passura erat Ecclesia, à quibus tamen omnibus salua euasura esset, protegente illam Christo & angelis eius, cap. 12. 13. & 14.  
36,1 In Quinta, persecutionem nouissimam, quam passura erat Ecclesia sub Antichristi tyrannide, deque plagis uarijs, quibus deus percussurus est eos qui à fide Christi deficiunt, cap. 15. & 16.  
37,1 In Sexta, de iudicio ac damnatione finali meretricis magnae, nimirum Babylonis, hoc est Ecclesiae malignantium, deque piorum super illius interitu gratulatione, cap. 17. 18. & 19.  
38,1 In Septima, de Nuptijs Christi & Ecclesiae, deque perenni piorum, triumphato sathana cum regno suo, foelicitate, cap. 20. 21. & 22.  
39,1 VERVM sunt qui in tres sectiones partiuntur hunc librum, In septem Sigilla, septem Tubas, & septem Phialas. 2 Per septem Sigilla intelligunt potissimas persequutiones, quas Romani Caesares Ecclesiae Christi, ab ipsis apostolorum temporibus usque ad Constantini magni imperium, intulerunt, cap. 4. 5. 6. & 7.  
40,1 Per septem uero Tubas, potissimas haereses post datam pacem Ecclesiae, quibus diuexata est à Constantini temporibus, usque ad Mahumetum, qui ultimam inuexit, cap. 8. 9. 10. 11. 12. 13. 14. 15. & 16.  
41,1 Porrò per septem Phialas, ultimas plagas intelligunt, quae orbi à bestia (nimirum Antichristo) imminent, à cap. 17. usque ad finem libri.  
FINIS.